Clementine_Vulgate(i)
1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos,
2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:
3 { et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.}
4 { Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem:}
5 { [Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.]}
6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.
7 Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via:
9 turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.
10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?
11 Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.
12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:
13 { et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.}
14 Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos.
15 Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt,
16 et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?
17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit.