Matthew 19:5-8

Clementine_Vulgate(i) 5 { Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.} 6 { Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.} 7 Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? 8 { Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.}