Matthew 18:27-35

Clementine_Vulgate(i) 27 { Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.} 28 { Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.} 29 { Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.} 30 { Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.} 31 { Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.} 32 { Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:} 33 { nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?} 34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. 35 { Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.}