Matthew 15:5-14

Clementine_Vulgate(i) 5 { Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:} 6 { et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.} 7 { Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:} 8 { [Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.} 9 { Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.]} 10 { Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.} 11 { Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.} 12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? 13 { At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.} 14 { Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.}