Matthew 15:22-28

Clementine_Vulgate(i) 22 Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. 23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. 24 { Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.} 25 At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. 26 { Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.} 27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. 28 { Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.}