Matthew 13:3-9

Clementine_Vulgate(i) 3 { et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare.} 4 { Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.} 5 { Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ:} 6 { sole autem orto æstuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt.} 7 { Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.} 8 { Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.} 9 { Qui habet aures audiendi, audiat.}