Mark 7:8-13

Clementine_Vulgate(i) 8 { Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa.} 9 { Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.} 10 { Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.} 11 { Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:} 12 { et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,} 13 { rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.}