Mark 14:44-46

Clementine_Vulgate(i) 44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. 45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum. 46 At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.