Mark 12:35-37

Clementine_Vulgate(i) 35 { Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David?} 36 { Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.} 37 { Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit.}