Mark 10:6-12

Clementine_Vulgate(i) 6 { ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.} 7 { Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam:} 8 { et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.} 9 { Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.} 10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. 11 { Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.} 12 { Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.}