Luke 9:37-42

Clementine_Vulgate(i) 37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. 38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi: 39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum: 40 et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt. 41 { Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum.} 42 Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit.