Luke 6:6-11

Clementine_Vulgate(i) 6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. 7 Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. 8 { Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.} 9 { Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere?} 10 { Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus.} 11 Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.