Clementine_Vulgate(i)
66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis.
67 { Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi:}
68 { si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.}
69 { Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.}
70 { Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum.}
71 At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus.