Luke 22:3-6

Clementine_Vulgate(i) 3 Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim: 4 et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. 5 Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare. 6 Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.