Luke 14:12-14

Clementine_Vulgate(i) 12 { Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio;} 13 { sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos:} 14 { et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.}