Luke 12:17-20

Clementine_Vulgate(i) 17 { et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?} 18 { Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,} 19 { et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.} 20 { Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?}