Luke 11:8-13

Clementine_Vulgate(i) 8 { Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.} 9 { Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.} 10 { Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.} 11 { Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?} 12 { aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?} 13 { Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se?}