Leviticus 25:8-13

Clementine_Vulgate(i) 8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem: 9 et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra. 10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam: 11 quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis, 12 ob sanctificationem jubilæi: sed statim oblata comedetis. 13 Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.