Judges 9:7-15

Clementine_Vulgate(i) 7 Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim: elevataque voce, clamavit, et dixit: Audite me, viri Sichem; ita audiat vos Deus. 8 Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque olivæ: Impera nobis. 9 Quæ respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear? 10 Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe. 11 Quæ respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear? 12 Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis. 13 Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri? 14 Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos. 15 Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.