Judges 14:12-14

Clementine_Vulgate(i) 12 Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas: 13 sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei: Propone problema, ut audiamus. 14 Dixitque eis: [De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo.] Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.