John 6:53-58

Clementine_Vulgate(i) 53 { (6:54) Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.} 54 { (6:55) Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.} 55 { (6:56) Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;} 56 { (6:57) qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.} 57 { (6:58) Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.} 58 { (6:59) Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.}