John 6:48-58

Clementine_Vulgate(i) 48 { Ego sum panis vitæ.} 49 { Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.} 50 { Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.} 51 { Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. (6:52) Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.} 52 (6:53) Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? 53 { (6:54) Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.} 54 { (6:55) Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.} 55 { (6:56) Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;} 56 { (6:57) qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.} 57 { (6:58) Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.} 58 { (6:59) Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.}