John 5:27-29

Clementine_Vulgate(i) 27 { et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.} 28 { Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei:} 29 { et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.}