John 3:14-18

Clementine_Vulgate(i) 14 { Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis:} 15 { ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.} 16 { Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.} 17 { Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.} 18 { Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.}