John 16:1-19

Clementine_Vulgate(i) 1 { Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini.} 2 { Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo.} 3 { Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.} 4 { Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.} 5 { Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis?} 6 { sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.} 7 { Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.} 8 { Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.} 9 { De peccato quidem, quia non crediderunt in me.} 10 { De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.} 11 { De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.} 12 { Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.} 13 { Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.} 14 { Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.} 15 { Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.} 16 { Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.} 17 { Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?} 18 { Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur.} 19 { Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me.}