Clementine_Vulgate(i)
16 { Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.}
17 { Hæc mando vobis: ut diligatis invicem.}
18 { Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.}
19 { Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.}