John 14:16-23

Clementine_Vulgate(i) 16 { et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,} 17 { Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.} 18 { Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos.} 19 { Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis.} 20 { In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.} 21 { Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.} 22 Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo? 23 { Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;}