Job 25

Clementine_Vulgate(i) 1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit: 2 [Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. 3 Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius? 4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? 5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus: 6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?]