Jeremiah 31:38-40

Clementine_Vulgate(i) 38 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et ædificabitur civitas Domino, a turre Hananeel usque ad portam anguli. 39 Et exibit ultra norma mensuræ in conspectu ejus super collem Gareb, et circuibit Goatha, 40 et omnem vallem cadaverum, et cineris, et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portæ equorum orientalis, Sanctum Domini: non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum.]