James 1:5-8

Clementine_Vulgate(i) 5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. 6 Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: 7 non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. 8 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.