James 1:22-25

Clementine_Vulgate(i) 22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos. 23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo: 24 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. 25 Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.