Isaiah 30:8-11

Clementine_Vulgate(i) 8 Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum. 9 Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei; 10 qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt; loquimini nobis placentia: videte nobis errores. 11 Auferte a me viam; declinate a me semitam; cesset a facie nostra Sanctus Israël.