Isaiah 24:3-8

Clementine_Vulgate(i) 3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc. 4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ. 5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum. 6 Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci. 7 Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde; 8 cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.