Hebrews 7:11-19

Clementine_Vulgate(i) 11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? 12 Translato enim sacerdotio, necesse erat ut et legis translatio fiat. 13 In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit. 14 Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. 15 Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, 16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis. 17 { Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.} 18 Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem: 19 nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.