Hebrews 10:35-39

Clementine_Vulgate(i) 35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. 36 Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. 37 { Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.} 38 { Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.} 39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.