Hebrews 10:10-18

Clementine_Vulgate(i) 10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. 11 Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata: 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, 13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. 14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. 15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit: 16 { Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas:} 17 { et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.} 18 Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.