Genesis 4:5-7

Clementine_Vulgate(i) 5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. 6 Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua? 7 nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.