Genesis 38:1-3

Clementine_Vulgate(i) 1 Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram. 2 Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam. 3 Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.