Genesis 16:10-15

Clementine_Vulgate(i) 10 Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine. 11 Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. 12 Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. 13 Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. 14 Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. 15 Peperitque Agar Abræ filium: qui vocavit nomen ejus Ismaël.