Ezekiel 35:12-15

Clementine_Vulgate(i) 12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quæ locutus es de montibus Israël, dicens: Deserti; nobis ad devorandum dati sunt. 13 Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi. 14 Hæc dicit Dominus Deus: Lætante universa terra, in solitudinem te redigam: 15 sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis: et scient quia ego Dominus.]