Ezekiel 33:14-19

Clementine_Vulgate(i) 14 Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit pœnitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, 15 et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitæ ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum: vita vivet, et non morietur. 16 Omnia peccata ejus quæ peccavit, non imputabuntur ei: judicium et justitiam fecit: vita vivet. 17 Et dixerunt filii populi tui: Non est æqui ponderis via Domini: et ipsorum via injusta est. 18 Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. 19 Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis.