Exodus 2:23-25

Clementine_Vulgate(i) 23 Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. 24 Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob. 25 Et respexit Dominus filios Israël et cognovit eos.