Deuteronomy 5:1-10

Clementine_Vulgate(i) 1 Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum: Audi, Israël, cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, et opere complete. 2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb. 3 Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in præsentiarum sumus, et vivimus. 4 Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis. 5 Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus: timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait: 6 Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. 7 Non habebis deos alienos in conspectu meo. 8 Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra. 9 Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me: 10 et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea.