Deuteronomy 4:16-19

Clementine_Vulgate(i) 16 ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminæ: 17 similitudinem omnium jumentorum, quæ sunt super terram, vel avium sub cælo volantium, 18 atque reptilium, quæ moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis: 19 ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt.