Acts 7:14-16

Clementine_Vulgate(i) 14 Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque. 15 Et descendit Jacob in Ægyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri. 16 Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.