Acts 18:8-11

Clementine_Vulgate(i) 8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. 9 { Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas:} 10 { propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate.} 11 Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.