2 Peter 2:6-8

Clementine_Vulgate(i) 6 Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens: 7 et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit: 8 aspectu enim, et auditu justus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.