2 Kings 21:3-7

Clementine_Vulgate(i) 3 Conversusque est, et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam. 4 Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum. 5 Et exstruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini. 6 Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum. 7 Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum.