1 Samuel 20:14-17

Clementine_Vulgate(i) 14 Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero, 15 non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra: auferat Jonathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David. 16 Pepigit ergo Jonathas fœdus cum domo David: et requisivit Dominus de manu inimicorum David. 17 Et addidit Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum: sicut enim animam suam, ita diligebat eum.