1 Kings 22:29-33

Clementine_Vulgate(i) 29 Ascendit itaque rex Israël, et Josaphat rex Juda, in Ramoth Galaad. 30 Dixit itaque rex Israël ad Josaphat: Sume arma, et ingredere prælium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israël mutavit habitum suum, et ingressus est bellum. 31 Rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus, dicens: Non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam, nisi contra regem Israël solum. 32 Cum ergo vidissent principes curruum Josaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israël, et impetu facto pugnabant contra eum: et exclamavit Josaphat. 33 Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israël, et cessaverunt ab eo.